Latin
17.30 to 17.51
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17.30-51
Unproofread scanNot analysed yet
Noli timere crudelitatem eorum, serve meus Jacob, et rectissime quem elegi. Alio nomineIsraelem vocat, ISURUN ()enim verbum Hebraicum, cateri εὺθύτατον, bive εὺθύ, id est, reccissimum, et rectum interpretati sunt; soli LXX dilectissimum. jungentes de suo, Israel. Proprie enim juxta Hebraeos et liilerarutn fidem, ISRAEL ()rectus Dei dictur, Vir autem videns Deum nou in elementis1, sed in sono vocis est. Unde et liber Geneseos appellatur εύθεϊς; I, id est, justorum, Abraham, Isaac, et Israel, Noli igitur timere, Jacob cl Israel, quia effundam aquas super sitientem et aridam, de qua s; epc dicium est: Et effundam sive ponam spiritum meum super senen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam, quae ex aqua et Spiritu sancto in baptismate renascetur. Quam et in Evangelio Salvator promisit, dicens: Qui sitit, veniat ad me, ei bibat. Statimque infertur: lloc autem dicebat de Spiritu sancio, quem credentes accepturi erunt (Joan. VII, 37, 39). Comparat quoque in baptismate renascentes herbis virentibus, et salici quæ juxta fluentes aquas oritur: et contra rerum naturam affert fructus, quæ prius sterilis erat, vel cujus semen in cibo sumptum, steriles facit. Quod quidem in primo psalmo legitur: Et erit sicut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fruclus suos dabit in tempore suo. et folium ejus et non decidet. Alii inter herbas et renascentes salices duplicem vocationem intelligunt: ut in herbis populus nationum sit; in salicibus. hi qui ex tsrael crediderunt. Simulque describit varietalena credentium; Alius dicct, Domini ego sum, qui justitiae opera in se esse confidit; alius vocabit, subauditur, peccatores ad pœnitentiam in nomine Jacob; ut et ipsi supplantent vitia atque peccata. Alius scribet manu sua, Dei sum I. Sive, ut LXX transtulerant, scribet in manu sua, Dei sum;