# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17.30-2-49

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 17.30 to 17.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/17.30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/17.30-2

humiliavit seipsum usque ad mortem, e.t mortem crucis (Philipp. II,7.8). Manus mea fundavit terram. Unde et in Proverbiis loquitur: Deus sapientia sua fundavit terram, et dextera illius mensa est ( Prov, III, 19), sive firmavit cœlos vel cælum, ut LXX transtulerunt. Vocai antem cœlos, nt ejus pareant jussioni, et enarrent gloria illius. Si autem cœli obediont voluntati Domini, et suo corrunt ordine: quid gloriatur terra et cinis (Eccli. x), et Ignorat fragilitatem suam? Congregamini omnes vos, it audite, vel cœ/i, vel universa creatura, vel omnis multitudo Israel. Quae sunt quae jubentur audire? Quod Dominus dilexerit eum; haud dubium quin Cyrum Dariumque significet, qUi fecit voluntatem Domini contra Babylonem, et brachium suum exercuit in Chaldæis. Et ipse locutus est et vocavit eum nomine suo, et adduxit eum, et directa est via ejus, ut nullus viribus ejus auderet resistepe. Unde provocat eos ut accedant et audiant, et Domino praedicente coguoscant venturum esse regem Persarum alqne Medorum, qui subruat Babylonem deleatque Chaldaeos. Ei ut haec annuntiet, dicit se propheta missum a Domino et spiritu ejus. Hoc juxta Hebraeos et eorum opinionem. Cæterum juxta Symmachum, qui interpretatus est: Quia ei annuntiavit hœc? quem Dominus dilexit, qui facit voluntatem ejus in Babylone: et juxta Septuaginta, ut auferat semen Chaldœorum, ad Domini personam refertur: qui vere dilectus a Patre, et qni fecit omnem voluntatem Patris, et qui subvertit in Babylone, hoc est in confusione bujus mundi, omnem semen Chaldaeorum, qui dæmones interpretantur. Ipse locutus est, et audivit Filium, et adduxit illum, qui loquitur ad credentes: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28). Et audite hæc quae a principio in abscondito sum loculus, hoc est per aenigmata et mysteria prophetarum, quod cunctis retro generationibus fuerat ignoratum.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
