Latin
17.30 to 17.64
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17.30-3-64
Unproofread scanNot analysed yet
XCVII, 8). quo sensu accipiendum sit, Nec solum montes et colles exsilient atque cantabunt; et omnia Ulna agri, cui benedixit Dominus, plaudent ramis, et manibus concrepabunt: sed et στοιϬή quoque et ϰονύξη sive saliuncula et urtica, in abietem vertentur [Al. verluntur], ac myrtum et cyparissum. ΣτοιϬή juxta Symmachum et LXX tn Hebræo scribitur NISUS ():quem Aquila et Theodotio ϰονύξην interpretati sunt. Eat autem ϰονύξη berba vilissima et amara, odorisque pessimi. Ubi autem Septuaginta transtulerant ϰονύξη quae in Hebraico dicitur SARPHOD (). Synunacbus vertit, urticam. Utcunque se habet nominum proprietas, hoc dicendum est. quod mala vertantur in bona, et pro vitiis nascantur virtutes, id est, pro iniquitate, justitia; pro temeritate, fortitudo; pro luxuria, temperantia; pro stultitia, prudentia. Demus exempla majorum: Matthæus et Zachæus et publicani, saliuncula erant, et στοιϬή, et stirpes inutiles, et ϰονύξη amari saporis, et odoris teterrimi. dicentes: Computruerunt et corruptæ sunt cicalrict. meæ, a (acie inaipiefttiæ meæ (Psal, XXXVII, 6). Isti in apostolos repente mutati, facti sunt cyparissus et abies, et myrtus, odoris optimi, et in varia opera necessarii. Paulus quoque persecutor Ecclesiæ. quando audiebat a. Domino: Saule. Saule, quid me persequeris? Duram "t contra stimulum calcitrare (Act. IX. 4, 5), urtica erat, habens persecultionis aculeos. Quando autem in toto orbe Evangelium prædicavit, et dicere polerat: Chriasti bonus odor sums (II Cor. II, 15), recte cyparissus appellatur, et myrtus. Meretrices et pnblicani preveniunt Pharisaeos in regno Dei, et latro de cruce transit in paradisum (JlaUh. XXI). Ergo illud quod in Evangelio dicitur: Non potest arbor bona facere fructus malos (Luc. VI, 43; Matth. VII, 18), nequa. . quam refertur ad naturæ proprietatem, ut hæretici volunt, sed ad mentis arbiLriulu. Denique infertur: Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos. Ex quo perspicuum est, unumquemque propria volumtate facere animam suam [Al.