# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17.36-64

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 17.36 to 17.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/17.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/17.36

Ibi erit semita, et via mundissima, quae sancta vocabitur, et quae dicit ipsa de se: Ego sum via (Joan. xiv, 6), per quam qui poltutus est, transire non poterit. Unde et in Psalmo dicitur, Beati immaculati in via (Psal. CIVIII, 4). Etliaec via ei it nubis, id est, Deus noster, tam recta et plana atque campestris, ut nullum habeat errorem: et stulti atque vecordes per eam ingredi valeant, quibus in Proverbiis loquitur Sapientia: Si quis est parvulus, veniat act me. Et insipientibus locuta est. Ve ite ei comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Relinquite infantiam et vivite, et arnbulate per vias prudenitæ (Prov. IX, 4-6). Stulta enim mundi elegit Deus (I Cor. I); quorum stultorum princeps loquitur in Psalmo, Deus, tu scis insipientiam meam (Psal. LXVIII, 6). Et stultum Dei, saj ientius est hominibus (I Cor. 11). Unde LXX uaustulerunt; Et qui dispersi fuerant, et a societate Domini separati, nequaquam errabunt. Sequitur, Non erit ibi leo: adversarius noster diabolus, qui circuit rugiens, quomodo ovile Don iui possit intrare (/ Petr. v). Et malæ bestiae, satellites ejus, non ascendent per eam. Neque euim vestiunt colubri in petra inveniri potest. Ambulabunt autem per eam qui liberati fuerint de vinculis peccatorum, et redempti sanguine Salvatoris, et egerint pwniteutiam; et venerint in Sion, de qua sæpius diximus: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem cælestem (Hebr. XII, 22); ne more Judaico auream quaeramus Sion, et gemmatam Jerusalem, quae juxta prophetiam Danielis, in æternos ciuerci dissoluta est (Dan. IX). Eritque laetitia sempiterna laudantium Dominum super caput eorum, ut postquam sæculum vicerint, possint cum Apostolo et Propheta dicere: Cursum consummavi, fidem servavi, de cætero reposita eat mihi corona justutiæ (II Tim. IV, 7,8); et, Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nus (Psal.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
