# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17.73-97

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 17.73 to 17.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/17.73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/17.73

XIII, XV-XVIII)? £x quibus omnibus discimus, filios et nepotes secundum id intelligi debere quod diximus. Juxta quod e; Paulus filios parturit, donec Christus furmetur in eis (Galat. IV), et Onesimum (Philem., 10) in vinculis generat. Qui cum clamaverint, statiim exaudientur, et illis loquentibus, dicet Dominus, Adsum. Quae omnia etiam juxta litteram in Actibus apostolorum cernimus esse completa. Neque enim potuissent onines gentes in tam brevi tempore credere, nisi signorum miraculis fides eorum quodammodo esset extorta. Loquentibus enim et clamantibus apostolis et apostolicis viris, Dominus signorum magnitudine respondebat, ut Dorcas ad preces Petr' surgeret (Act. IX), ut Publii pater in insula Melita febribus et dysenteria, qui morbi Inter sc contrarii sunt, Pauli precibus sanaretur, et ut eos tutus orbis deos inter homines diceret ambulare (Act. XXVIII). Tunc lupus et agnus pascebantur simul, persecutor Paulus et Ananias discipulus (Act. IX). Ille lupus, de quo scriptum est: Benjamin iutus rnpax, mane comedet prœdam, et ad vesperam dabit eucas (Gen. XLIX, 27); sive, ut in Hebraico dicitur, dividet spolia. Cujus doctrina cibus fuit credentium, et qui in toto orbe de superatis adversariis trumpbavit. Agni autem credendi sunt omnes, qui in vestibus candidis sequnntur Agnum quocunque vadit (Apoc. XIV), quos Doninus. Petro tradidit ad pascendum dicens: Pasce agnos meos (Joan. xxi, 16). Leo quoque ut bos comedet palcas, quando viri disertissimi, et quondam apud sæculum potentes, Scripturarum se tradunt rusticitati, ut nequaquam saeculari pascantur eloquentia, quæ instar mellis stillat de labiis meretricis, sed vilitatem et paleas sequantur historiæ donec multo labore atque industria mereantur ad frumentum sensuum pervenire. De quihus paleis; et frumento Jeremias loquitur: Quid paleis ad triticum, dicit Dominus (Jerem.:xit, 28)? Et considerandum, quod non bos vertatur in rabiem, sed leo mutetur iit mansuetudinem.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
