Latin
17.98 to 17.111
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17.98-111
Unproofread scanNot analysed yet
Serpens etiam qni observabathominis calcaneum, et cujus ab homine observabatur caput, nequaquam aliorum nutrietur interitu, sed terram, sive pulverem, quasi panem comedet (Gen. III). Aut certe sic intelligendum, quod diabolus qui prius hominum torribus pascebatur, eos tantum comedat, qui pulvis ac terra sunt: per quæ omnia demonstratur malorum in bonum commutatio, qui innoxii erunt, antiqua feritate deposita; non foris, sed in monte sancto Dmini, hoc cst in Eeclesia, et in confessione ejus montis, a quo vulneratus est princeps Tyri, ct qui excisus de monte sine manibus, crevit in montem magnum, etimplevii orbem (Dan. n). Intorrogemus in boc loco Judæos, et omnes qui sub nomine Christiano adhuc paleas comedunt Scripturarum, quae ventilabro Domini a tritico separatae, vento tradentur et flammis, quæbeatitudo sit sestnianda, ut in mille annorum regno, in Sion tHome, civitate Christi præsentis Jerusalem; et in Templo augustissimo, lupi et agni, leones et boves, serpentes «t homines simul comedant, pariterque commorentur? ct his [Al. hi] tantum innoxii sint, qui in monte sancto Domini habitaverint? Ex quo intelligituus omnes, qui extra montem fuerint, occidendos. Nudabitur ergo lupis, leonibus, ursis, pardis atque serpentibus, et cæteris bestiis universus orhis; et immensi saltus, et Ægyptiæ vastitas solitudinis, quæ venenatorum animantium fertilis est, et pro summa felicitate civitas sancta non solum hominum, sed et bestiarum atque serpentium erit habitaculum, ut, juxta superiorem prophetiam, habita lupus cum agno, et pardus cum haedo, vitulus et leo, et oves cum ursis simul morentur (Isa. xi); et puer parvulus regat eos, et infans ab ubere mittat manum in foramen aspidis, et in caverna sua interliciat regulum. Causaque sit tantæ felicitatis, quia repleta est omnis terra scientia Domini.