Latin
Book 15
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 18-10
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. LVI. —Vers. 1.) I Haec dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam: quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. »LhX, pro justitia, misericordiam transtulerunt, caetera similiter. Gentium vaticinio terminata, quæ in adventu sErmonis Dei de saliunculà et urtica in cyparissum myrtumque mutandæ sunt, loquitur Isaias ad illius temporis auditores, ut faciant cuncta, quae recta sunt, et parent se adventui Salvatoris, quia ipse eat justitia et misericordia Dei. Si enim cogitationes sanetorum judicia sunt: et exercitatos sensus 1 ad discretionem boni ac mali habere debemus, car non omRi tempore custodiamus judiclum, ne despiciamus personam pauperis in judicio, ne divitis potentia terreamur: sed ito magnum judicemus ut parvum, scientes juxta Moysen, quod Domini judicium sit, qui judicat judicantes (Deut, 1); Juxta quod et in Psalmo legitur: Deus stetit ill synagoga deorum: in medio autem deos dijudicat (Psal. LXXXI, 1). Huic qnod nunc dicitur: Custodite judicium, et facite jluliliarR, illud simile est: Beati qui custodiunt judictum, et faciunt justitiam in omni tempore (Pial. CV, 3), ut juste quod justum est, persequantur. Quanquam in nomine justitiæ, omnis mihi videatur significari locus, qnod qui unaM justitiam fecerit, cunctas virtutes implesse dicatur quæ invicent. se sequuntur, et sibi hærent: ita ut qui unam habuerit, omnes habeat, et qui una caruent, cunctis careat. Tale quid et quartus decimus psalmus sonat: Qui ambulat immaculatus, et operatur justitiam (Pial. XIV, 3). Et alibi scriptum est: Justi. iam discite qui habitatis super terram (Isa. XXVI, 9). Quod autem Salvator, qui factus est nobis juaLUil, et sanctitas, et redemptio (1 Cor. 1), ipse sit misericordia Dei, sanctorum verba testantur: Et misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam (Pial. LVI, 4).