Latin
Book 8
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 18-6
Unproofread scanNot analysed yet
a Sed et spiritu meo in præcordiis meis, lie mane vigil3bo ad te. a LXX: c De nocte consurgit spiritUs meus ad te, Deus, quia lux judicia Ilia super terranI. a Volumus et Hebraicum sequi, et Vulgatam editionem non penitus praeterire, et hac rerum necessitate compellimur diverso ordine, atque sertnone versas intelligentias quaerere. Igitur quod dicitur, de nocte, juxta LXX, hujus capituli, ut diximus, principium est; justa Hebraicum, finis superiodis; licet possit etiam justa LXX in fine accipi superioris testimonii, ut sit sensus: Desiderat anima mea ad te noc'e; et postea incipiat: Mane consurgit spiritus mens ad te, Deus, Ideo autem mane consurgit, quia Jux praecepta tua super. terram. Servans enim mandata tua, et illuminatus corum huuine, de quibus dicitur: Præceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII, 9) ),dormire nequeo, sed omni tempore te desiderans, meo ad te consurgo spiritu. Et hoc observandum, quod in nocte adhuc positi, animo desideremus. Dominum. Postquam autem spiritua noster iic præcordiis nostris tota se ad Deum mente conuuoverit. mane vigilemus ad cum, atque ut manifestius dicam, animae nox et desiderium, spiritui autem mam jungitur et vigiliæ. Porro spiritu in præcordiis sdis eviGilat ad DeUm, qui potest dicere: De profundis c/amari ad te, Domine (Psal. CXXIX, i1).