Latin
Book 13
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 18-9
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 17, i8 seqq.) «Hæc dicit Dominus, redemptor tuus Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Utinam atteudisses mandata mea, facta fuisset sicut. flumen pax tua, at justitia tua sicut gurgites maris. Et fuisset sicut arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus: non interissent, et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea, >Quia Israeli futura promisit, reddit causas quare eos prius afflixerit: quas si vitaverit, nequaquam similia patiatur. Si inquit, attendisses mandata meaf ut Septuaginta. transtulerunt: vel certe optantis affectu, utinam attendisses mandata mea: quae si fecisses, fuisset sicut flumina pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris: abundantiam omnium rerum copiamque significans. Quodque sequitur: Et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut. tapilli ejus: videtur quidem permanere in populo Judæorum, qui usque in praesentem diem, instar vermiculorum pullulant filios et nepotes; sed quomodo hoc in repromissione accipiendum est, cum pacem justitiamque non babeant? Aut enim iratus est eis, aut placatus. Si iratus, quomods semen ejus quotidie multiplicatur? Si placatus, quomodo serviunt, et pacem justitiamque non possident? Ex quo perspicuum est de apostolico dici nunc semine, de quo et supra (cap. I) legimus: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus. Quod quia illo tempore nequaquam videtur exple, rum, in Christi completur adventu: et ante faciem illius semen permanet Israelis.