Latin
18.1 to 18.35
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 18.1-35
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 6 seqq.) <flæc dicit Dominus rex Israel, et redemptor cjus Dominus exercituum; Ego primus ei ego novissimus, et absque me non est Deus. Quis similis mei? vocet et annuntiet, et ordiuem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quæ futura sunt annuntient eis 4. Nolite timere, neque conturbemini; ex tunc audire te feci, et. arnruntiavi: vos estis testes mei. Numquid est Deus absque lue, et fomnator quem ego non noverim? Plastæ idoli omnes nihil suut, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi suut testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? Ecce omnes participes ejus confundentur: fabri enim sunt ex hominibus 5; convenient omnes, stabunt, et pavebunt, et confundentur simul. Faber ferrarius lima operatus est; in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio foriiludiais suae. Esuriet, et deficiet, non bibet aquam, et lassescet. Artifex lignarius eitendit normam [Al. formam], formavit illud in run •cin'; fecit ilud in angularibus, et circino tornavit illud; et fecit imaginem viri, quasi speciosum hominem habitantem in domo. Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus. Plantavit pinum, quam pluvia nutrivit; et facta est hominibus in focum; sumpsit ex eia, et calefactus est; succendit, et coxit panes. De reliquo autem operatus est Deum, et adoravit: fecit sculptile, et curvatus est ante illud. Medium ejus combusisit igni, et de medio ejus carnes comedit. Coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah! calefactus sum, vidi focum. Reliquum autem ejus Deum fecit, et sculptile sibi; curvatur ante illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia Deus meus es tu. Nescierunt, neque intellexerunt; obliti eniin sunt, lie videant oculi eorum, lie intelligant.