# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 18.1-4-30

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 18.1 to 18.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/18.1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/18.1-4

(Cap. LXVI. - Vers. i. i Hæc dicit Dominus: Cœlum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum. Q uæ est ista domus quam ædificabitis mibi. et quis est iste locus requietionis meae? Omnia haec manus mea fecit, ei faciA sunt universa ista, dicit Dolitus. i LXX similiter. Ne montem sanctum intelligeremus Sion, ei Judaico operiremus errore, qui putant exstruendam Jerusalem, et omnia quae Dominus poHicetur, iLi explenda carnaliter, aufert nobis hanc suspicionem; et ponit. testiamonium, quo usus est Stephanus primus martyr in Christo adversum Judaicam contentioncm (Act. vn). Salomon ædificavit ei domum, haud dubium quin Deo; sed non in manufactis excelsus habitat, sicut Propheta ait: Cœlum mihi thronus est: terra autem scabellum pedum meorum. Et Paulus in eodem volumine: Deus qui fecit mundum, et qui eo sunt, nequaquam in templis manufactis habitat (Act. xvn, 24). Si enim instar sedentis in solio atque regnantis, cælum thronus ejus est, et terra scabellum pedum illius, quomodo parvo claudetur loco, qui complet omnia, et in quo sunt omnia? Unde ct Moyses: Ne dicas, inquit, in corde tuo, Longe eat: Deus enim in cælo sursum, et super terram deorsum: et non est alius præter eum Deus (Deut. IV, 39). Et Psalmista: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in cœlum, illic es: si ad inferna descendero, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Cui ct Jeremias ex persona Dei congruit, dicens: Deus appropinquans ego: et non de longe Deus. Numquid lutere quis poterit in absconditis, et ego non videbo eum? Nonne cœlum et terram ego impleo Jerem. XXIII, 23, 24)? In ipso enim omnes sumus et movemur ( Act. XVII). Hoc autem dicit, ut Judaicum convincal errorem, qui putant invisibilem, et incorporalem, et incomprehensibilem Deum, templo Jeusalem posse concludi.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
