Latin
18.31 to 18.52
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 18.31-52
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem et ipse Salomon exstructor templi, in oratione sua ad Dominum prolixius confitetur (III Reg. VIII). Ac nc arbitremur cælo quoque et terra Dei magnitudinem. mctiendam, in alio loco de eo legimus: Qui tenet cœlum j almo, et terram pugillo (lsa. XL, 12). Per quae ostenditur Deus et forinsecus, et intrinsecus, ct infusus, et circumfusus, dum et solio ambiente non concluditur, et pugillo concludit ac palmo. Qui non solum caeli et terrae, sed et invisibilium creator est Angelorum, et Archangelorum, Dominationum, Potestatum, et cunctorum hominum, de. quibus Apostolus loquitur (Coloss. I): quæ omnia iei manus operata est. De qua et Job et Psalmista commemorant: Manus tua fecit me, et plasmavit me (Job x, 18; Psal. CXVIII, 73). Omnia enim per ipsum facta suut, et sine ipso factuum est nihil. De quo rursum Joannes: In mundo, ait, erut; et mundus per ipsum fuctus est (Joan. I, 40). Ipse enim dixit, et fucta sunt, ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9). Et hoc quod Scriptura Geneseos mystico sermone demonstrat, dixit Deus, et fecit Deus (Genes. 1). Verbo enim Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Nullusque locus est requietionis Domini, nisi iste quem Propheta subnectit.