# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 19-6

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/19-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/19-6

(Vers. 8.) « Nunc ingressus scribe eis super buxum, in libro diligenter exara illud: et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum. > Aiunt Hebraei, quoniam in prophetis unus sit spiritus, et omnia apud Dominum juncta sint tempora, de. remiæ præcipi, et Dei esse mandatum, ut ingressus Ægyptum scribat eis super buxum, quo-I lignum est imputribile; sive, ut Symmachus transtulit ἐπι 4, id est, super latissimam tabulam. bis autem, haud dubium quin Judaeis: ct in libro diligenter edisserat, ita ut nulla difficultas iit lectionis, III quando vaticinium fuerit rebus expletum, tunc intelligant verum Prophetarum esse sermonem. Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
