# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 19.1-2-22

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 19.1 to 19.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/19.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/19.1-2

(Vers. 16 seqq.) < Reputabo omnes annos meos in amaritudine animæ meae. Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, ei vivificabis me. Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam,,ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Quia non infernus confitebitur tibi, nequc mors laudabit te. non exspectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. Pater Oliis notam faciet veritatem luam. Domine, salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostræ in domo Domini. i LXX: < Domine, de ipsa annuntiatum est tibi: et suscitasti spiritum. ineam, et consolatus vivificasti. Ecce in pace amaritudo mea: liberasti enim animam meam, ut non periret, et projecisti post me omnia peccata mea. Neque enim in inferno laudabunt te, neque mortui benedicent tibi. Neque sperabunt qui apud inferos sunt misericordiam tuam: viventes benedicent tibi, sicut et ego. Ab hodie enim filios faciam, qui annuntiabunt justitiam luam, Domine salutis meae, et nou requiescam, benedicens tibi cum Psalterio, omnibus diebus vitae meae in conspectu domus Dei.» Nulla res longa mortalium est, omnisque felicitas sæculi dum tenetur, amittitur. Cum enim tribulationis tempus advenerit, omne quod praeteritum est nihil adjuvat sustinentem. Unde stulta Epicuri senteniia est, qui assecit recordatione præteritorum bonorum, mala presentia mitigari. Ergo Ezechias reputare se dicit ones annos regni sui, et praueritae, ut putabat, beatitudinis in præsenti amaritudine. Et quia jam securus est, nec patitur qum refert, de humano statu philosophatur, et dicit: Domine, si sic vivitur, et tali sumus conditione generali, corripuisti me, sed vivificasti me, pacemque tribuisti, fugato Assyrio; sed pax mea omni mihi amaritudine fuit amarior, quia tranquillitate populis reddita, et urbe secura, ego solus Ii.nna mortis intravi.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
