# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 19.1-22

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 19.1 to 19.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/19.1

( Vers. 10.) c Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. Misereamur impio, et non discet justitiam, in terra sanctorum illique egit, et non videbit gloriam DoMin!. » LXX: « Justitiam discite, qui habitatis super terram. Cessavit enim impius, el non discet justitiam super terra In; veritatem nOli faciet, auferatur impius, ut non videat gloriam Domim. » Dicamus primum juxta Hebraicnm, et si sensum Prophetæ voluerimus exprimere, tunc ad LXX interpretes transeamus. Quandiu non exerces judicia tua super terram, et nec bonis bona, nec matis retribuis mala, justitia tua, o Domine Deus, ignoratur in terra. Cum autem in judicii die pro quali-. tale operum unicuique reddideris qnod lucretur, tunc justitia tua cognoscetur in orbe terrarurn, quæ prius apud incredulus videbatur injusta, ita ut unus sanctorum quoque diceret: Mei autem pene mo/i sum pedes, pene effusi sunt gressus mei: quoniam zelatus sum super iniquis, pacem peccatorum videns ( Psal. LXXII, 2 ). Adquod respondit Dominus. Misereamur impio; quod exceptis Septuaginta, omnes similiter transtulerunt. Et cst sensus: Magis impus misericordiam consequatur, et discat clementiam meam; dum etiam ipse salvatur ł. Rursumque loquentiDomino, ex persona bUlnanæ irnpalientiæ propheta respondit: Et non discet justitiam. Estque sensus: Et quomodo poterit tuam nosse justitiam, si tantum elementiam fueri expertus? Redditque causas,quare eum velit Dei justitiam discere: quia in terra sanctorum inique gessit, et contra sanetos tuos jugiter dimicavit, deLet sentire tormenta. Rursumque Dominus sententiam temperans, Et non videat, inquit, sive non videbit gloriam Domini. Estque sensus: Sufficit ei pro universa pœna, quod me eum sanctis meis non videbit in mea majestate regnantem. Quidam hnpiluu, hoc est, RESA (), diabolum intelligi volunt, de quo in nono Psalmo scribitur: Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum deleati in æternum et in sæculum sæculi.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
