# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 19.21-37

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 19.21 to 19.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/19.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/19.21

Qualis fuit apostolus Paulus, qui vas erectionis dicitur (Act. IX), præparaverat enim se in vas pretiosum et aptum in ministerium Dei. Vel certe hoc dicendum, quod vasa Domini, armatura Dei sit spiritualis. De qua et Paulus apostolus loquebatur; Induite nos armatura Dei (Ephes. VI, 1 1), et per singula enumerat, loricam justitiæ, et clJpeuru fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, qui interpretatur verbum Dei. Ad haec addit, cingulum veritatis, et calccatos pedes in praeparatione Evangelii pacis. Et in alio loco: Deponenle. ergo opera tenebrarum, induamur arma lucis (Rom. XIII, i3). Sequitur: Non in tumullu exibilis, nec in fuga properabitis. Neque euim ut victi de Jerusalem, sed ut victores recesserunt, ut qui quotidie prædicantes in templo EvangeliumUci, multa millia Judæorum Christi fidei subjecerant, etiam mundum illius Evangelio subjugarent. Praevium enim habebant Dominum, qui congregaret eos, Deum Israel, hoc est, de orbe terrarum unum gregem faceret, ut impleretur illud quod Dominus in Evangelio Patrem loquitur (Joan. XVII, 21): Da, ut sicut ego et tu unum sumus, sic et isti in nobi, unum sint; ut codem sensu et eaden1 sententia, repugnantia inter se vitia atque contraria dcserentes, unam apprehenderent solamque virtutem. Neque enim vitia cL perturbationes inviccn1 se sequuntur: quod de virtmibus dicitur, in quibus nec ὑπερολαὶ sunt, nec ἐλλείψεις, id esi, nec plua nec minus, sed omnia temperata. Porro in vitiis universa contraria sunt, ut pavor audaciæ, impietati superstitio, luxuria parcitati.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
