Latin
19.23 to 19.47
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 19.23-2-47
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tu eruisti animam meam, ut non periret, vel præsenti viia vel futurae. Projecisti enim post tergum omnia peccata mea, ne illa tristis aspicerem, sed tuam misericordiam contemplarer. Infernus enim et mors non confitebuntur, neque laudabunt te, juxta illud quod scriptum est: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Confessioque in hoc loco, non pro poenitentia, sed pro gloria et laude accipitur, sicut et in Evangelio legimus, Confitebor [AI. confiteor] libi, Domine, Pater cœli et terræ (Matth. xi, 25). Non exspectabunt, inquit, qui descendunt in lacum, veritatem tuam: melius quam in LXX misericordiam. Qui enim in inferno est, non exspectat judicii veritatem, sed misericordiam Dei: maxime cum Salvator ad inferna descenderit, ut vinctos de infe. ris liberaret. Pro lacu manifestius iidem inferos transtulerunt. Vivens, vivens ipse confitebitur libi, sicut et ego hodie. Ethic confessio pro laudatione ponitur. Neque enim sua scelera confitetur; sed gratias agit Dio; et non est pulchra laudatio in ore pcccaloris (Eccli. xv). Cumque infernus et mors non confiteantur nec laudent Deum, e contrario vita atque viventes Dominum glorificant. Quodque sequitur: Pater filiis notam faciet veritatem tuam, hoc significat, quod in Deuteronomio dicitur: Interroga Patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XlIII, 7), ut per successiones et singulas generationes Dei in posteros clementia praedicetur. Pro quo LXX posuerunt: Ab hodie enim filios faciam, qui annuntiabunt justitiam tuam. Causalisque conjunctio sequentia cum superioribus copulat: quod videlicet idcirco viventes et ipse vivens benedicant Deo, quia ab hac die facturus sit lilios, qui annuntient veritatem ejus, quod certe suae non erat potestatis. Neque euim per Prophetam illi liberi repromissi sunt: sed præsens vita concessa. Præsertim cum impiissimum filium genuerit Manassen, qui repleverit Jerusaltm sanguine, a porta usque ad portam, et non benedixit, sed maledixit Deo persequens sanctos ejus.