Latin
19.24 to 19.56
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 19.24-56
Unproofread scanNot analysed yet
IV). Sed juxta Proverbia Salomonis: Qui audit Deum, habitabit confidens2 et quiescet absque timore ab omni malo (Prov. 1, 33). Iste et humilis atque pauperculus, ut coutritus spiritu, tremensque sermones Domini, de quo scriptu. . . est in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. v, 3). Et alibi: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Paul. XL, 1). Et rursum; Spiritus Domini super me, propter quod unxit met evangelizare pauperibus misit me (Isa. tiS, 4). Quodque sequitur in editione vulgata: Iniquus autem, in Hebraico non habetur, sed simpliciter jungit et dicit; Qui immolat bovem, quasi qui interficiat hominem. Quud et in alio scriptum est loco: Misericordiam volo, et non sacrificium: scientiam magis Dei quam holocaustum (Osee vi, 6). Et per Malachiam Omnia quæ oderam, faciebatis: operientes lacrymis alture meum: Numquid dignum est ut respiciam ad sacrificium vestrum, et suscipiam placabile quid de manibus vestris (Maloch. II, 13)? Audiant Juda:; quod Deus non quærat sacrificia, sed offerentium animum. Et qui mactat, inquit, pecus, quasi qui excerebret canem. Unde et per Moysen scriptum est: Non offeres mercedem meretricis, neque pretium cunis in domo Dei tui. (Deut. XXIII, 18). Pulchreque canis et meretrix copulantur, quia utrumque animal pronum est ad libidinem. Simulque consideremus quod non dixerit: Qui immolat arietem, quasi qui immolat canem; sed occidat, inquit, canem. Quod verbum non ponitur in sacrificiis, sed in his quæ trucidantur illicite. Qui offert oblationem et sacrificium, SOl quasi qui sanguinem suillum offerat. Quod ei ipsum lege prohibemur, tales suut cæremoniæ Judæorum, (Levit. XI; Deut. XIV). Qui thus tribuit quasi blasphemus, imo quasi benedicens idolo. Poicst autem et hic esse sensus: Post Filium meum qui venit mansuetus et pauper, scdens super pullum asinæ, nolo carnes, victimas detestor, sacrificia Judæorum umbras legis reprobo, quia delectabilis mihi est veritas Evangelii (Zach.