# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 19

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/19

(Vers. 17.) «Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum. > Locus iste per hyperbaton legendus est. Denique et nos secuti Hebraicam veritatem, ita eun) interpretati sumus: domus David, ausculta quae dico, ut derelinquatur terra Syriæ et Samariae a facie regum duorum, quos tu vehementissime reformidas: adducet Dominus dies super te, et super domum patris tui David, quos nunquam habuisti ex eo tempore quo decem tiibus a duabus tribubus separatæ sunt, et reguum iu Samaria habere coeperunt. Adducet autem istos dies, id est, tempora cum rege Assyriorum, ut illis supera'is atque subversis, tu Emmanuelis præsentia libereris. LXX hunc locum ila verterint: Adducet Dominus super te, ei super populum tuum, et super domum palis tui dies, qui necdum venerunt ex qua die abstulit Ephraim u Juda regem Assyriorum. Quod quem sensum habeat, scire non possumus, nisi forte hoc decendum est, quod peccatorum suorum magnitudine Ephraim, id cst, Samaria primum ad se Assyriurum fecerit imperum declinare. Aliter: Interim nunc duo reges Rasin et Phacee, qui te obsident, et vastare testinant, brevi tempore subvertentur: tuæ autem vastationis tempus illud adveniet, quando, quod nunquam speraveras, imo nunqnam motueras 1, Assyrius vene-, rit. Per quæ roret, domui David, non Syriam rt Samariam sed Assyrios esse metuendos. Præsenti ergo formidine liberat, et de futuro tempore comminatur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
