# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2-4

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2-4

(Cap. XIII. — Verse 1.) « Onus seu visio contra Babylonem quam vidit Isaias filius Amos. » Vldit non earnis, sed mentis oculis, qnam grande maguumque pondus Babyloni sil imponendum. Et quia Babylon, quae Hebraice dicitur BABEL, interpretatur confudio; eo quod ibi ædificantium |turrim sermo confusus sit, spiritualiter mundus iste intelligilnr, qui in maligno positus est, et non solum linguas, sed opera singulorum mentesque confundit. Hujus Babylonis rex est verus Nabuchodonosor, contra Dominum superbiens, qUi dicit io corde suo: In cælum ascendam, super sidera cœli ponam solium meum: sedebo in monte Teltamenti in lateribus aquilonis, ascendam super altiludinem nubium, ero similis Altissimo. Iste est qui ostendit Domino universa regna mundi, et dixit ei: Hæc omnia mihi tradita sunt, et tibi dabo, si caden. adoraveris me (Matth. IV,9). Denique in consequentibus nequaquam contra Babylonem, sed contra orbem terrarum comminatio est, Dominus Sabaoth praecepitgenti bellicosissimæ, ut veniat de terra longinqua summitate cœli, ut disperdat orbem terrarum. Ei iterum: Ecce dics venit insanabilis furoris et iræ, ut ponat orbem terrarum desertum, et peccatores disperdat ex eo. Ac deinde: Prœcipiam orbi terrarum universo mala, et impiis peccata sua. Ei quibus probatur. omnia quae dicuntur contra Babylonem, ad mundi hujus confusionem et interitum pertinere.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
