Latin
Book 7
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2-5
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XVII. —Vers. 1.) «Onus Damasci. B Symmachus et Theodotio, c Assumptio Damasci:» LXX: «Verbum contre Damascum, »addentes de suo, quod in Moab fecere principio. Damasci priMum nomen in Genesi legimus, qui ante Isaac fuit vernaculus Abraham, et putabatur hæres. nisi esset Sarae filius ex promissione generatus (Gen. XV). Interpretatur autem aut sanguinis osculum, aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii, quae omnia populo conveniunt Ethnicorum, qui. ante fidem Christi. amicus erat sanguinis et crudelitatis, et digna opera planetuagebat et sacco. In Dierum libro (11 Par. XXIV) narrat historia, quod impleto anno ascenderit contra Joas regem Jodæ exercitus Syriæ, et vencrit in Jerusalem, et omnes principes populi interfecerit, cunctamqueprædam miserit reri Damasci, qui rum paucis viris venerat: et Deus tradiderat in manu eorum multitudinem magnam nimis, eo quod reliquissent. Dominum Deum patrum suorum: quod juxta anagogen et foturorum typum conaiderandurn est, utrum ad tempus Dominici adventus refere valeamus. Post finem enim anni acceptabilis,in quo a Salvatore est Evangelium prædicatum, ascendit de Damasco gentium exercitus in paucis viris contra Judam et Jerusalem, qui reliquerant Dominum: et omnes eorum legis ac prophetarum abstulere divitias, et miaerunt regi Dantasci, viros scilicet ecclesiasticos et doctrinae evangelicae, qui ad comparationem totius mundi, adhuc tunc infidelis. et in toto orbe dispersorum Judaeorum, pauci erant; et tamen Dominus tradidit Jerusalem in manibus corum, eo quod dereliquissent Dei Filium, qui per prophetas ante prædictus est (Act. IX). Ergo I forte Ego] ob hanc causam reor, et Saulum, qui postea Pauli ex virtute nomen accepit, qnia æmlator erat legis,isse Damascum, et contra credentes ei gentibus pugnare voluisse, ibique luperatum, eos secutum qni in Damasco versabantur, ut inde rursum Jerusalem Jud'eos expugnaturus ascenderet. Nec alicui videatnr esse contrarium, si in Paralipomenonlihro læta de Damasco, et nunc in Isaia tristia prædicentur: qnia et de ipso Israel. qui certe portio Dei est. nunc adversa, nunc prospera nuntiantur. Et quomodo ad Israel juxta carnem, et ad gentesdicitur: Vos gentes juxta carnem, qui dicimini præputium ab ea quae appellatur in carne circumcisio: sic econtrario est Israel justa spiritum, et sunt gentes juxta spiritum, et inter caeteras gentes est Damascus juxta spiritum, ne tantum Judaicis fabulis acquiescamus.