Latin
Book 8
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2-6
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XXIV. —Vers. i et seqq.) c Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus: et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic Dominus ejus: sicut ancilla, sic domina ejus: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut fenerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet: dissipatione dissipabitur lerra, et direptione prædabitur: Dommus enim loculus est verbum hoc. »Post specialem singularum gentium correptionem, Judææ, Babylonis, Philistiim, Moab, Damasci, Israel, Ægypti, deserti Inaris, Idumææ et Arabiæ, vallis visionis, et ad extremum Tyri III quarum explanatione quæ potuimus diximus: nuirc quid totus orbis in consummatione passurus sit, propheticus sermo describit, et nequaquam de singulis geuLibus, sed de cunctis pariter prophetatnr. Et primum quidem quæ impii tormenta passuri sint: et quomodo juxta Evangelium et,Apostolum, pertranseat cœlum et terra, et figura mundi istius (Matth. XXIV; I Cor. VII), et deducantur peccatores in infernul" (Psal. XXX), de quibus scriptum est: Ingredientur ad extrema terrœ, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Paal. LXII, 10). Deinde quia pro qualitate memorum multae suut mansiones apud Patrem, dicitur quomodo sancti rapiantur in nubibus obviam Domino in aera 1, et semper cum eo fUlturi sint (Joan. XIV; (I Thess. IV). Pro dissipata terra, Septuaginta corruptum orbem interpretati sunt: ct pro afficta facie illius, id est, terræ, iidem transtulerunt, et revelabit faciem ejus; ut procedant mortui de sepulcris suis: sive nudabit eam, ut omnia opera ejus proferantur in publicum, et dispergantur habitatores ejus in diversa loca, praemiis vei suppliciis destinati. Tune nulla erit diversitas inter uuhileul, et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, ancillam et dOnlinaau, divitem et pauperem, rcneratorem et eum qui aere alieno prelUhur, emeutem atque vendentem. Omnes enin ex æquo stabunt ante tribunal Christi, nec erit acceptio personarum apud Deum (Rom. XIV; Colos. . m). De quo et Job eisdem propemodum verbis loguitur: Paraus et magnus ibi sunt, et servus MOn timensDominum suum (Job III, 19). Et Salvator in Evangelio. cui omne judiciumtraditum est, pleno sermone testatur. Dissipabitur ergo terra, et omnia terrena opera redigentur ad nibilunl, ut abolita imagine χοι̃ϰου̃, permaneat imago supercœlestis. Primus enim homo de terra terrenus, et seclundus de cœlo œlestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis supercœlestis, tales et supercœlestes: ut sicut purlavimus imaginem terrelli, portemus et imaginem supercœlestis (1 Cor. tv, 47-49). Unde idem Apostolus loquitur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt(Ibid. ,50). Non quod secundum hæreticos dispereat natura corporum, sed quod corruptivum hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem. Et hæc omma hent: quia quod tuturum est, per prophetas Dominus locutus est.