Latin
Book 13
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2-7
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XLV. —Vers. 8.) «Rorate, coeli, dcsuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, ci germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum. »LXX: <Lætetur coelum desuper, et nubes spargant justitiam: germinei terra, et oriaturmisericordia, et justitiam germinet simul: ego Dominus qui creavi te. i Duplex hujus loci interpretatio est. Quidam enim putant hærere superioribus quae dicuntur, et Cyro rege, laxante captivos, cœlum terramque laptari: μετωνυμιϰω̃, pro eo quod est, illos qui in cœlo morantur et terra. Alii a supcrioribus separant et proprium capituli hujus volunt esse principium, ac de adventu Domini prophetari, quod imperetur nubibus, de quibus supra (cap. v. vers. 6) scriptum est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem, id est vineam Israel: et ad quas pervenit veritas Dei, ut pluant mundo justum sive justitiam, terraque aperiatur et germinet Salvatorem. De qua in Psalmis canitur: Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit (Psal. LXXXIV, 12): sive juxta LXX: Terra misericordiam et justitiam pariter germinavit, ut et peccatores misericordiam, et justi præmia consequantur. Qupdque sequitur: Ego Dominus creavi eum, vei, ego Dominusqui creavi te, non scandalizabitur ad nomen creaturæ, qui illum vermem ac servum et germinatum legerit esse de terra.