# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2-7

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2-7

(Cap. XLV. — Vers. 8.) « Rorate, coeli, dcsuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, ci germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum. » LXX: < Lætetur coelum desuper, et nubes spargant justitiam: germinei terra, et oriaturmisericordia, et justitiam germinet simul: ego Dominus qui creavi te. i Duplex hujus loci interpretatio est. Quidam enim putant hærere superioribus quae dicuntur, et Cyro rege, laxante captivos, cœlum terramque laptari: μετωνυμιϰω̃, pro eo quod est, illos qui in cœlo morantur et terra. Alii a supcrioribus separant et proprium capituli hujus volunt esse principium, ac de adventu Domini prophetari, quod imperetur nubibus, de quibus supra (cap. v. vers. 6) scriptum est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem, id est vineam Israel: et ad quas pervenit veritas Dei, ut pluant mundo justum sive justitiam, terraque aperiatur et germinet Salvatorem. De qua in Psalmis canitur: Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit (Psal. LXXXIV, 12): sive juxta LXX: Terra misericordiam et justitiam pariter germinavit, ut et peccatores misericordiam, et justi præmia consequantur. Qupdque sequitur: Ego Dominus creavi eum, vei, ego Dominusqui creavi te, non scandalizabitur ad nomen creaturæ, qui illum vermem ac servum et germinatum legerit esse de terra.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
