Latin
Book 16
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2-8
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3, 4. )«Vos autem accedite buc, filii auguratricis: semen adułteri et fornicariae super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejPcistis lingnam? »LXX: f Vos autem accedite huc, filii iniqui, semen adulterorum et meretricis in quo lusistis? super quem aperuistis os vestrum, et super quo ejecistis lingnam vestram? »Sublato justo, cujus sepultura in pace est, imo sublata ne medio, qui estis filii iniquitatis, (Joan. VIII), vos accedite ad me, et audite quae dicam. Quomodo enim qni facit iniquitatem, servus est iniquitatis, sic qui juxta Judam proditorem, lilius est perditio. nis, appellari potest filius iniquitatis. Deniqne scriptum est de Domnino Salvatore: Et filius iniquitatis non apponet ut affliga, tum (Psal. LXXXVIII, 33), Pro iniquitate, siue iniquorum, qnod LXX transtulerunt, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posnit ONENA (),quod nos juxta Symmachum, in auguratricem vertimus, quod scilicet semper Jerusalem, quæ est mater audientium, idololatriæ dedita fuerit. Quamobrem appellat eos semen adulteri, sive adulterorum (de quibus dictum est: Et mæchabantur in lignum et lapidem [Jerem. III, 9]) ac meretricis 1: haud dubium quin eamdem significet, de qua supra legimus: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion (Isa. I, 21)? Super quem, inquit, lusistis, conspuentes faciem ejus, barbamque vellentes; et super quem diłatastis ct aperuistis os veslrunl, et linguam ejecistis, dicentes ei: Samaritanus ea, et dæmonium habes (Joan. VIII, 48)? Et iterum: Iste non ejicit dæmonia, nisi in Beelzebub principe dæmoniorum (Matth. XII, 24); f postea in passione: Crucifige, crucifig, talem (Luc. XXIII, 21). Et rursum: Sanguis ejus super nos et super filios nostro. (Matth. XXVII, 25); et alibi: Vah, gui destruis templum, II in triduo instauras illud! Alios salvus fecit, scipsum salvum facere MoM potest. Descendat nunc de cruce, et cre. dimus ei (Ibid. 40).