# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.1-5-25

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 2.1 to 2.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.1-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.1-5

(Vers. 27 seqq. ) < Quare dici,, Jacob, et loqueris, Israel, abscondita est via mea a Domino: ct Deo meo judicium meum transibit [Al. transivii]? Numquid nescis, aut non audisti? Deus seuipiternus, Dominus qui creavit terminos terræ, non deficiei, neque laborabil, nec est investigatio sapientiæ ejus. Qui dat lasso virtulem, ei liis qui uon habent fortitudinem, robur multiplicat. Deficient pueri et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent. Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient, > LXX: « Non enim dicas, Jacob; et quid locutus es, Israel 4; Abscondita est via mea a Deo, et Deus meus judicium meum abstulit, et recessit, et nunc nescis, et ton audisti? Deus æternus, Deus qui creavit terminos terræ, non esuricl, nec laborabit, nec est inventio prudentiæ ejus. Qui dat esurienti. bus fortitudinem, et non dolentibus mœrorem. Estiricnt enim juvenes, et laborabunt adolescentes, et electi infirmi erunt. Qui autem exspectant Deum, mutabunt fortitudinem. Assumeiii alas quasi aqui- Ix: current, et non laborabunt: gradientur, ei nou esuuent. i Cum Omnipotentis Dei tanta sit magniludo, ut nihil eum lateat, et omnia illitis arbitrio gubernenlur, quare dicis Jacob, idest, duæ Irihus quæ appellabantur Judæ; ei loqueris Israel, dece aline tribus in Samaria, quae jam captivæ ductæ eslis in Assyrios: Abscondita est via mea a Domino et a Deo meo judicium meum transibit? Et est sensus: Dicitis, ad Deum terrena uon pertinent, nec considerat quid unusquisque nostrum gerat. Unde ct nos ab hostibus injuste opprimimur, ct in jumentorum et piscium similitudinem, juxta Habacuc, absque ullo rectore disperdimur (Habac. 1). Quibus respondit Deus: Numquid nescis? nec præcedentium Scripturarum te verba docuerunt, sive juxta LXX ignoras, quia non audisti quod ætei nis Deus et Creator omnium Dominus omnia novit, omnia continet, omnia sua majestate dispensat?

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
