# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.1-7-23

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 2.1 to 2.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.1-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.1-7

( Cap. LIV. — Vers. 1.) « Lauda, sterilis, quae non paris: dccauta laudem et hinni, quae non parturiebas: quoniam plures filii desertæ, magis quan rjus quae habebat virulu, dicit Dominus. » LXX: « Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: qnia plures filii desertæ, magis quam cjus quae hahet virum. Dixit euim Dominus. » Symmmachus hunc locum ita interpretatus est: Lætare, slerUis, quæ non peperisti. Gaude in exxultatione, et hinni, quæ nun parturisti. Plures enim filii dissipatæ, magis quam ejus quae erat sub tiro. A quo Theodutio et Aquila praeter pauca verba non discrepant. Post nativitatem Salvatoris, et ordinent vitæ atque virtutum, passioneu) cruris, et resurrectioins gloriam, quando ponens animam suam, vidit semen longævum, et in scientia sua ipse justus justificavit plurimos, et fortium divisit'spolia, et pro transgressoribus rogavit, dans locum pœnitentiæ, transit ad vocationem gentium, et qui in illu sint credituri, pleno sermone describit. Quem quidem locum ct apostolus Paulus sub nomine Saræ et Isaac, refert all Ecclesiam, quod prior populus de monte Sina et Agar serviat cum filiis suis; sequens autem liber sit, de quo dicit Isaias: Lætare, sterilis, quæ nou paris; erumpe et clama, quæ nou parturis: quia plures filii desertæ, magia quam ejus quæ habet virum; et staLin.: Nos autem, inquil, fratres, secundum Isaac repromissionis filii su mus. Sed sicut tunc qui secundum earnem JUliUS est, persequebatur eum, quid secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus. Non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. Nos autem, fratres, non sumus filii aucillæ, sed liberæ: qua libertate donavit noa Christus (Galal. IV, 27 seqq.). Si igitur vas electionis, assumens de Isaia testiMonium, quod nunc habemus in manibus, ad repromissionis retulit lilios, et ad Ecclesiam de gentibus, seu ex utroque populo congregatam, quæ deserLa in Judaeis fuerat et relicta, quæ virum non habuerat Deum, nee Legem acccperat nee Prophetas, ipsa ratione compellimur sequi vestigia praecessoris, et desertam eam dicere, de qua supra (cap.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
