Latin
2.16 to 2.34
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.16-34
Unproofread scanNot analysed yet
II). Et Zacharias vilit in nocte: Ecce vir ascendens super equum rufum: et isto stabat in medio duorum montium umbrosorum: et post eum equi rufi, et sturnini, et varii, et albi, et dixi, inquit, quid sunt isti, Domine? Et ait ad meangelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint isti. Et respondit vir qui stabat in mledio moutium, et ait ad ine: Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram (Zach. i. 8-10). Joannes quoque in Apocalypsi hæc se vidisse teStatur: Vidi catum apertum, et ecce equus albus: et qui sedebat super cum vocabutur fidelis et verus, et justitia judicans, et bellator. Oculi alieni ejus quasi flamma iguis: et super caput ejus diademata plurima: haben nomen scriptum, quod nemo navit A nisi ipse; et amictus erat veste aspersa sanguine: et vocabatur nomen ejus Verbum Dei: et exercitus in cœlo sequebatur eum in equis albis, vestitus bysso albo atque mundissimo, et de ore ejus egrediebatur gladius acutus, ut iti ipso percuteret gentes (Apec. xix, it seqq ). Equo rnfo sedebat Dominus atque Salvator,humanum corpus assumens, cui dicirtur: Quare rubra sunt vestimenta tua? El: Quis est iste qui ascendit de Edom, fulva vestimenta ejus de Bosra (Isa. LIni, 2). Et sequebantur eum variorum colorum equi, vel in martyrio rabri, vel sturnini in volatu, vul varii in virtutibus, vel candidi in virginitate. Equo autem sedebat albo, quando post resurrectionem immortale et incorruptum corpus assumpsit. Et quicunque eum sequebantur, candidis utebantur equis, incorruptis videlicet immortalibusque corporibus. Longum est, si velimus, utrumque explanare lestimonium; hoc solum dicam,quod diversa vehicula, quibus homines adducantur ad fidem, angeli sint, vel sanc'i viri qui de hominibus in angelos 'profecerunt. Quod autem unusquisque nostrum habeat angelos, multæ Scripturae docent, quibus illud est: Nolite contemnere unum de minimis istis: quia angeli eorum vident quotidie faciem Patris, qui eat in cœlis.