# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.24-46

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 2.24 to 2.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.24

XXXVI legitnus): Lætare, deserta, et rcliqua his similia. De qua et in Jeremia scriptum est ex persona Dei: Vacua facta tal quæ pariebat septem, defecit et anima ejus. Occidit ei sol adhuc meridie (Jerenl. XV, 9). Et in Samuelis volumine Sterilis peperit septem, et quæ habebat filios pares, infirmata eat (I Reg. 11, 5). Et in Psalmis: Qui habitare facil sterilem in domo, matrem filiorum lætantem (Psal. cin, 9). Septem autem filios dicitur senuisse Synagoga, propter mysterium hebdomadis et Sabbati, cui prior populus fuerat obligaLuI. Sive pro septem, plures intelligendi sunt, juxta Hebraei sermonis ambiguitatem, quo et sabbatum significatur et plures. De quo in Hebraicarum Quæstionum libro, quem in Genesin scripsianus, plenius dictum est. Hæc ergo quae quandiu virGin habebat Deum, sermonem divinum, et Legi juncta erat, generabat Deo plurimos filios: quando autem accepit libellum repudii, et vocanti viro noluit re-, spondere, et audivit: Filia matris tuæ tu ea, quæ dereliquisti virum tuum (Ezech. XVI, 45). Et iterum: Non ut Dominum me vocasti: neque lit patrem et principem virginitatis tuae (Jerem. III, 4): propterea in hoc eodem propheta plangitur: Quomodo facta eat meretrix civitas. fidelis, Sion plena judicii: in qua justitia dormivit in ea, nunc autem latrones (Isa. 1, 21). Sed et boc notandum quod quando dicit, Plures filii desertæ, magia quam ejus, quæ habet virum, non penitus Synagoga excludatur a partu; sed multitudo ei gentium præferatur. Et ipsa enim in apostolis, et per apostolos primum populUR) genuit de Judaeis. Unde duo apostolorum principes agmina sibi credentium in Christo, Circumcisionis et gentium diviserunt, ut ex utroque populo desertam prius atque pauperculam ædificarent Jerusalem. Quod autem Hebraicum pro laetitia, hinnitum posuit, gaudii significat magnitutJineln, in similitudinem hinnientis equi ad victoriam. De quo in Job plenius scribitur (Job XXXIX).

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
