# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.35-61

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 2.35 to 2.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.35

(Matth. XVIII, 10). Et puella Rode Petrum apostolum nuntiante, alii angelum ipsius esse credebant (Act. xn). Sin autem boc de minimis dicitur, et de uno liomine, quanto magis de omnibus sanctis, et praecipue de apostolis sentiendum est? quorum angeli quotidie vident faciem Patris, juxta illud quod scriptum eat? Circumdat angelus Domini in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8). Et Jacob de se loquitur: Angelus qui liveravit me. Isti sunt qui asrendunt et descendunt super filium bominis. Qni veloces sunt in iide, equis vehuntur: qui multiplices in gratia, quadrigis: qui consolatione indigent, tectis lecticis et umbraculis, ut andire mereantur: Per diem sol nou uret le, neque luna per noctem (Psal. cxx, 6). Mulos antem in Scripluris sanctis dupliciter accipimus: vel in sterilitate et continentia, qualibus sedit David et Salomon, quorum alter interpretatur, fortis manu: alter, pacificus; vel in mala parte, de quibus: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non ett intellectus (Psal. xxxi, 9); quibus præpositus erat Doec (/ Reg. XXI). Carrucæ autem,pro quibus (ut supra diximus )Septuaginta, tecta vehicula, cæteri vehicula simpliciter transtulerunt,illi intelligendi, de quibus Apostolus loquitur: Invicem onera cestra portate (Galat. VI, 2). Porro lampenæ, splendentia sanctoruin intelligenda sunt corpora, et animae fide Domini illuminatæ, quibus dici potest: Vos estis lux mundi (Matth. v, 14). Hic autem omnis apparatus illo proficit, ut ingrediamursanctam civitatem Dei, sive sancium montem Domini Jerusalem: non illam quæ occidit prophetas, et quæ lapidat missos ad se; sed Jerusdem cœlestem, de qua crebro diximus: Quæ autem sursum est Jerusalem, libera eat, quæ tat mater nostra (Gulat. IV, 26). Ei iterum: Sed accessistis ad Siun montem et civitatem Dei viventis Jerusalem cælestem (Hebr. III, 22). Quod vel de praesenti Ecclesia possumus intelligere, quae toto orbe per apostolos congregata est, vel de lutura: ut implentur illud quod Apostolus sancto Spiritu prophetavit: Rapiemur in nubibus obviatn Domino in aere, et sic semper cum Domino erimus (1 Thess.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
