Latin
2.39 to 2.52
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.39-52
Unproofread scanNot analysed yet
Egressus est autem ad eum Eliacim filius Helciœ qui erat præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis. Iste est Eliacim filius Helciae, de quo in Visione vallis Sion supra (ad cap. XIII, 20, 21 )legimus: Vocabo servum meum Eliacim filium Helciæ, et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo iri manu ejus, et erit quasi pater habitantium in Jerusalem, et domui Juda, et caetera. Haec autem dicuntur ad Sobnam, qui ante eum præpositus templi fuit, de quo in eadem,criptum est visione: Vnde et ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam præpositum templi (Ibid. 15), quem tradunt Hebræi Rabsacis comminatione perterritum tradidisse manus Assyriis, et inferiorem partem Jerusalem adversariis prodidisse, exceptaque arce Sion et Templo, nihil aliud remansisse quod non tenuerit Assyrius. Unde errant qui Sobnam, qui Hunc cun Eliacilu, et Joahe ad Rabsacen egreditur, cumdem putant quein et supra. Ibi enin Sobna præpositus Templi ponitur, qui ab Assyriis dicitur essecapieudus: hic autem Sobna scriba, hoc est, γρϰμματεὺς, qui Hebraice appellatur SOPHER, ct est superiori όμώνυμος. Rabsacen autem, qui Helræa liugua locutus sit, filium Isaiæ prophetae Judæi autumaut, qui et ipse proditor fuerit: relictumque filium Isaiæ alterum, appellari Jasub, qui in lingua nostra relictum sonet. Porro alii arbitrantur eum fuisse Sainariten, et idcirco Hebraiculn scisse sermonem, et tam audacter ct impic Dominum blasphemare. Consideremus ergo verba Rahsacis; ac primum quod dicit, Confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægy ptum, falsum est; nulla euim narrat historia quod Ezechias ad Ægyptios miserit, et Pharaonis auxilium postularit. Quodque infert: Si responderis mihi, In Domino Deo nostro confidimus, verum est. Sed rursum jungit mendacium veritati, quod abstulerit Ezechias excelsa illius et altaria.