# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.47-51

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 2.47 to 2.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.47

Hunc locum et cætera, quae sequuntur, Judae! et nostri judaizanies ad Jerusalem referunt, quam dicunt in mille annorum regno instaurandam, et eamdem esse quae pr:us habuit virum, et postea habere desierit, multoque plures habitura sit filios post repudium, quam prius babuit suo viro. Cum perspicue duarum mulierum ponatur comparatio, ejus quae virum habuit et dimissa est, et ejus quae semper deserta et absque viro fuit. Nec mirandum de Judæis, quorum oculi auresque sant clausæ, si apertam non videant veritatem. De Christianis quid loquar, nescio, qui dicente Apostolo, quæsunt allegorica etad duo Testamenta, vetus et nOV'IITI, Saram Agarque referente, Judæis tradunt manvs, terrenarum in mille annis desiderio voluptatum.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
