# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.51-82

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 2.51 to 2.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2.51

ita lit certatim et Judaeorum populi illuderent.Qui percussus atque consputus non crubuit. sed quasi agnus ductus ad victimam est; et quasi ovis coram tondente non aperuit os suum. Quod autem Filius juxta suscepti corporis sacramentum a Patre audierit quid loquatur, in Evangelio plenius discimus, in quo ipse att:;Et qui misit me Pater, mandatum mihi dedit quid dicant et guid loquar. Et iterum; Sicut audio, lie judico (Joan. XII, 49; v, 30). (Vers. 8, 9 ) < Juxta est qui justificat me: quis contradicit [Vulg.contradicet] mihi? stemus simul. Quis est adversarius meus? accedat ad me. Ecce Dominus Deus auxiliator meus: quis est qui condemnet me? Ecceomnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eoa. I LXX: « Quia juxta est, Justificat me 2: qui est qui judicetur mecum, resistat mibi simul? Et quis est qui judicium ineat adversum me? appropinquet mihi. Ecce Dominus auxiliator meus, quis affliget me? Ecce omnes vos quasi vestimentum veterascetis, et quasi tincacomedet vos. » Si quis, inquit, me putat juste addictum croci et aliquod fecisse peccatum,resistat mihi. Quis est gui judicetur mecum, ut non potentia majestatis meæ, sed ratione superetur? Judicatur autem quis cum Domino, non auctoritate regnantis, sed comparatione virtutum: quomodo et apostoli judicant duodecim tribus Israel, ct Ninivitæ, ac regina Saba popilum Judæorum. Juxta quem sensum ad Jerusalem dicitur: Justificata est Sodoma ex te (Exech. xvi, 52). Quia igitur nullus potest justificari præsente Dona i no, omnes quasi vestimentum veterascent (Psal. CI). Quod autem inveterascit, perditioni proximum est. Et quasi tineg, ait, comedet eos. Conscientia videlicet peccatorum: et zelus gentium salvatarum. De qIno in fine hujus voluminis dicitur: Vernli, eorum non morietur. Et in Michæa contra perversos principes: Auferum bona eorum quasi tnea excomedens, et ambulans super regulam in die speculationis.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
