# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/2

Nullusque putet, me voluminis istius argumentum brevi cupere sermone comprehendere: cum univerea Domini sacramenta praesens Scriptura contineat; et tam natus de Virgine Emmanuel, quam illustrium patrator operum atque signorum, mortuus ac sepultus, et resurgens 5 ab inferis, et Salvator universarum gentium praedicetur. Quid loquar de physica, ethica et * logica 9 Quidquid sanctarum est Scripturarum, quidquid potest humana lingua, proferre, et mortalium sensus accipere, isto voluniine continetur. De cujus mysteriis testatur ipse qui scripsit: Et erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati: quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum. Et respondebit: Non possum signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras: diceturque ei, Lege, et respondebit, Nescio litteras. (Isa. XXIV, 11, 12). Sive igitur hunc librum dedeiis nescienti literas Populo nationum, respondebit: Non possum legere: quia non didici litteras Scripturarum; sive dederis Scribis et Pharisæis, qui Regis litteras nosse se jaciant, respondebunt: Non possumus legere quia signatus est liber. Quid idcirco cis signatus est? Quoniam non receperunt enin queri signavit Pater (Joan. VI, 27): qui habet clavem David: Qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit (Apoc. III. 7).

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
