Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 19.) «Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldæorum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham: non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque in generationem et generationem. 1 Audivimus Medos, audivimus Babylonem, audivimus inclytam in superbia Chaldæorum: nolumus intelligere quod fuit, et quærimus au tire quod non fuit. Et hæc diemius, nOli quod tropologicam intelligentiam condemnemus, sed quod spiritualis interpretatio sequi debeat ordinem historiæ ':quod plerique ignorantes lymphatico in Scripturis vagantur errore. Usque in præ sentem ergo diem prophetia Babytonis expletur: et sic ut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham; sic et ista subversa non habitabitur in æternum. Pro illa enim Seleuciam ei Ctesiphontem url es Persarum inclytas fecerunt.