# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20-3

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/20-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/20-3

(Vers. 19.) « Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldæorum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham: non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque in generationem et generationem. 1 Audivimus Medos, audivimus Babylonem, audivimus inclytam in superbia Chaldæorum: nolumus intelligere quod fuit, et quærimus au tire quod non fuit. Et hæc diemius, nOli quod tropologicam intelligentiam condemnemus, sed quod spiritualis interpretatio sequi debeat ordinem historiæ ': quod plerique ignorantes lymphatico in Scripturis vagantur errore. Usque in præ sentem ergo diem prophetia Babytonis expletur: et sic ut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham; sic et ista subversa non habitabitur in æternum. Pro illa enim Seleuciam ei Ctesiphontem url es Persarum inclytas fecerunt.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
