# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20-6

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/20-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/20-6

(Vers. i 1). c. Domine, exaltetur manus tua, et non videant: videant, et confundatur zelus populi, et ignis hostes tuos devoret. »: omine, excelsum est brachium tuum, et nesciebant, scientes autem confundentur; zelus apprehendet populum ineruditum, et nunc ignis adversarios cometJel. Hoc quod supra dixerat: Et non videbit » Domini, potest sic intelligi: Postulas, o gloriam propheta, ut non miserear impio, nc si misertus ejus fuero, incipiat nescire justitiam, qui in terra sanctorum inique gossit; ego tibi respondeo, Ergone gloriam Domini non videbit? ergo non [Al. ergone] cernet triumphos meos, qui magis me debet videre regnantem, ut sciat quanto bono careat? et hoc pressius voce interrogantis legendum est. Ad quod propheta respondit: OOluine, exaltetur manus tua, ct extendatur ad percutiendum, ut te non vidcant impii, et tuæ gloriæ, ne ad pœnitendum quidem, lumina perfruantur. Cui respondit Dominus: Videant magis ct confundantur, vet zelus populi, cel zelantes populi, et ignis adversarios tuos, id est, sanctorum populi, devoret atque consumat. Ignis autem pœnitentiæ, qui eo: um corda excruciet, qcod tatem Dominum perdiderunt. Potest hoc et super Judaeis intelligi, qui Christum brachium Domini nescierunt, cumque viderint eum atque cognoverint, quem patibuło affixerant, confundentur. Tunc ineruditus populus et nesciens legem Dei, zeli stimulis incitabitur, quando viderit nationes in suum successisse locum, et igne pœnitudrnis arserit, sive dolore supplicii, quando audietit illud quod (Matth.scriptum est: Ite in ignem æternum. qni præparatus est diabolo et angelis ejus xxv, 41).

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
