# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20-8

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/20-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/20-8

(Vers. 21, 22). « Et jussit Isaias ut sumerent massam de ficis, et cataplasmarent saper vultus, et sanaretur. Et dixit Ezechias, Quod erit signum, quia ascendam in domum Domini? i Hoc prius legendum est quam oratio Ezechiac, sive scriptura, quam nunc interpretati sumus: ante enim cataplastna vulneri impositum est, et prius signum ab eo petitum futurae sanilatis, quam gratias ageret Domino, quod dicitur fecisse sanatus. Aiunt Hebræi verbum SUN ()1, quod prætermisere LXX, ulcus sonare, non vulnus. Nam et Aquila Symmachusque et Theodotio ἕλϰος interpretati sunt, per quod morbum regiumm intelligi volunt, cui contraria putantur, vel sumpta in cibo, vel apposia corpori quæcunque sunt dulcia. Ergo ut Dei potentia monstraretur, per rcs noxias ct adversas sanitas restituta est. Aliis sUN, non ulcus,sed apostema suspicantur: quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur; et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque con. tusis, in cutis superficiem provocatur: ac per hor. non spernendam esse medicinam, quæ usu cun. stet et experimento, quia et hanc feccrit Deus. Oratio igitur acgratiarum actio hucusque conseripta est. Caeterum quod signum datum sit, supenor historiæ ordo narravit.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
