Latin
Book 18
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20-9
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 4.) i Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis aniMa eoruin delectata est. Unde et ego eligam illusiones eorum 1, et quae timebant, adducam eis. Quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis: et quæ nolui, elegerunt [Vulg. egeruni]. i LXX: <Ei ipsi elegerunt vias suas, et abominationes suas anima eorum voluit: et ego eligam illusiones eorum, et peccata retribuam eis. Quia vocavi eos, et non obaudieruut: locutus sum, et non audierunt. Et fecerunt malum in conspectu meo, et quae nolebam elegerunt. »Immolare bovem, mactare arietem, offerre sacrificium, thura succendere, quia ita habet Deus, quasi homicidium, et oblationem canis: ct suillum sangunem atque blasphemiam ipsi elegerunt; cL ut talia colerenl, eorum arbitrii fuit; juxta quod dicit per Ezechiel: Dedi eia justificationes non banaa, et præcepta non bona (Ezech. xx, 11). Et ill viis, inquit, suis ambulaverunt, non in via Domini. Et abominationes suas anima eorum votuit, ut amatores magis essent sui, quam amatores Dei. Quam ob causam, illis eligentibus vias suas, et non eum qui dicit: Ego sum via (Joan. xiv, 6), et Dominus elegit illusiones, sive illusores eorum, qui I Hebraice dicuntur TIIALULE ),id est, ἐμπαίϰται, ut constituat principes pessimos, et omnia mala eorum, sive quae timebant, pariter adducat. Causasque reddit, cur traditi sint Scribis et Pharisæis illusoribus suis, de quibus primus psalmus juxta Hebraeos canit: Et in cathedra illusorum non sedit: quos appellant Septuaginta pestilentes: quales fuerunt filii Eli, filii pestilentiæ, pro quo in llebraico scriptum est BELIAL [Al. BLIAL] (),hoc esi, diaboli. Quia, inquit, vocavi, et non erat qui responderet locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis: et quæ nolui, elegerunt. Quos versus secundo ponit in præsenti loco, et supra, ubi dicilur: Numerabo vos in gladio, et omnes in cade corruetis, quia vocavi, et non respondistis. (Isa- LXV, 12), et caetera similiter. Quod testimonium, quo sensu accipi debeat, ibi dictum est.