Latin
20.23 to 20.36
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20.23-36
Unproofread scanNot analysed yet
qui mortificaverunt membra sua super terrain, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium malum, donec perveniant omnes in virum perfectum, et dicant cum Apostolo: Nos neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus juxta carnem Christum, aed nunc jam non novimus (1 Cor. v, 16). Ergo I in eunuchis nequaquam illi illlelligendi. sunt, quos ardens poeta describens ait (Lucao. lib. X): Nec non infelix ferro truncata juventus. Atque exsecta virum. . . . . . . Sed illi de quibus Dominus in Evangelio loquitur: Qui ae castraverum propter regnum cœlorum (Ilaflh. xix, 12), quales crant et Apostoli, quibus adruirantibus et pro rei difficultate dicentibus, Quis ergo potest salvus fieri? respondit Salvator: Qui potest capere, capiat. Unde et Apostolus de hujuscemodi eunuchis, id est, de virgiuihus, præceptum Domini se non habere testatur, sed dat consilium quasi misericordiam consecutus a Domino, volens omnes esse sicut seipsum, Tempus enim, ait, in collecto est: superest, ut et qui "abent uxores, sic sint quati MOM habeant (1 Cor. VII, 29). Qui enim liber vocatus est a servitute et officio conjugali, iste vere servus caL Christi.