# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20.23-36

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 20.23 to 20.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/20.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/20.23

qui mortificaverunt membra sua super terrain, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium malum, donec perveniant omnes in virum perfectum, et dicant cum Apostolo: Nos neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus juxta carnem Christum, aed nunc jam non novimus (1 Cor. v, 16). Ergo I in eunuchis nequaquam illi illlelligendi. sunt, quos ardens poeta describens ait (Lucao. lib. X): Nec non infelix ferro truncata juventus. Atque exsecta virum....... Sed illi de quibus Dominus in Evangelio loquitur: Qui ae castraverum propter regnum cœlorum (Ilaflh. xix, 12), quales crant et Apostoli, quibus adruirantibus et pro rei difficultate dicentibus, Quis ergo potest salvus fieri? respondit Salvator: Qui potest capere, capiat. Unde et Apostolus de hujuscemodi eunuchis, id est, de virgiuihus, præceptum Domini se non habere testatur, sed dat consilium quasi misericordiam consecutus a Domino, volens omnes esse sicut seipsum, Tempus enim, ait, in collecto est: superest, ut et qui "abent uxores, sic sint quati MOM habeant (1 Cor. VII, 29). Qui enim liber vocatus est a servitute et officio conjugali, iste vere servus caL Christi.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
