Latin
20.27 to 20.46
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20.27-46
Unproofread scanNot analysed yet
I, 3), sed quo, ut saepe diximus, per hanc sententiam excludantur idola. Nam et in Proverbiis Salomonis ex persona Christi Dei virtutis [A/. virtus] Deique sapientiæ [Al. sapientia] dicitur: Quando parabat collum, ego eram cum eo (Prov. VIII, 27). Ipse euim dixit, et facia sunt, ipse mandavit, et creula sunt (Psat. x XXII, 9; CXLVIII, 5) ei: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris rjus virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Hæc frequenter ingerimus, ne ulla blasphemandi Christum hæreticis occasio relinquatur. in stabilitate quoque terrae. quando illius fundamenta solidabat, nullus erat cum Deo, præter eum qui erat in eo. iste igitur tantus ac talis, cum præfiniti mysterii tempus advenerit, ut cuncta idola destruantur, et Dei solius notitia prædicetur in mundo, omnia vaticinia divinorum, et pythonum, et hariolorum signa atque portenta, quibus humanum deceperunt genus, destruet atque subvertet; et sapientiam philosophorum, quæ et ipsa erroris pars maxima est, stultam esse monstrabit: dum nequaquam humanis cogitationibus, Dei probantur comprehendisse sapientiam. Qui etiam verbum pueri, sive servi sui, de quo supia diximus, et consilium nuntiorum ejus, rebus explebit: apostolorum scilicet omniumque doctorum qui voluntatem magistri sui gentibus nuntiabunt. Ipse ergo qui est tanta facturus, cujus potentiam brevi sermoue descripsi, etiam ad Jerusalem, quas destruenda erit a Babyloniis. nunc dicit antequam destinatur, quod rursum habitetur a populis: et civitatibus Judææ, quod instaurentur [Al. instaurarentur], qui et solitudines illius suscitabit, tit omnia cultoribus impleantur. Qui igilur dicit Jeiusalem et Judææ et desertis eius, quod habitetur et ædificetur et suscitetur, hic dicit profundo sive abysso, id est Bahyloni, desolare et flumina tun arefaciam, omnem regum potentiam. Sive quia profundum et abyssum dixerat, recte per translationem, et flumina posuit, deN quibus et Psalmista decautat: Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus (Psal.