Latin
20.40 to 20.48
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20.40-48
Unproofread scanNot analysed yet
nostraque peccata referimus ad Deum, ad excusandas excusationes in peccans, et dichnus: Corporis me superavit ardor, adolescentiæ incentiva vicerunt, a Deo talis creatus sum: paupertas coegit ad furtum. Itaque si non fecerimus ista quae dicta sunt, et fecerimus ea quae dicenda sunt, ut esurienti, non sicut supra, demus panem nostrum, sed animam nostram, ut cum in quibuscunque possumus adjuvemus, et non quasi ex tristitia et necessitate, sed ex animo tribuamus, accipientes magis, quam dantes benefit ium: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7), m animam esurientem sive afflictam non refocillemus ex parte, sed saturemus: et doleanus cum dolentibus, lugeamusque cum lugentibus (Ronl. XII), tunc orietur in tenebris lux nostra, ille qui dicit: Ego lux veni in mundum: ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat, aed habeat lucem vitæ (Joan. XII, 46). Lucerna enim corporis nostri est oculus: si simplex ruerit, totum corpus nostrum erit lucidum. Si autem qui lux Case deberet, versus ruerit ill tenebras, tunc omne corpus tenebrosum erit, et dicetur nobis: Si lux quæ in te eat, tenebræ sunt, ipsæ tenebræ quan tae sunt (Matth. v, Q3) I ConsidEremus quantis virlutibus pervoniamus ad lucem Dei, ut tenebrae vertantur in meridiem, dicamusque cam sponsa: Ubi pascis, ubi cubas, ill meridie (Cant. I, 6)?