Latin
20.42 to 20.69
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20.42-69
Unproofread scanNot analysed yet
Raraque est credentium fides: cui et supra (cap. XLV 15) dicitur: Tu es Deus absconditus. et nesciebamus. Qua sagitta et sponsa vulnus accipiens loquilur in Cantico canticorum: Vulnerata charitate ego sum (Cant. IV, 9). Et dixit mhi: Servus meus es tu, Israel: quia in te glorificabor. Servus, quia cum in forma Dei esset, formam sdrvi est dignatus assumere (Philipp. II), et Israel, quia natus est de semine Judaeorum. Quodque de nullo alio servorum intelligi potest, jungitur: Quia in te gloriabor f Al. glorificabor ]. Dicit enim et ipse in Evangelio: Pater, glorifica nomen tuum (Joan. XII, 28). Qui in Psalmo loquitur ad Filium: Exsurge, gloria mea, et exsurge, psalterium et cithara (Psal. LVI, 9), id est, omnium virtutum chorus. Dicente autem mibi Patre ista quae retuli, ego respondi ei: Quomodo in me glorificatus es, Pater, quia in vacuum laboravi, et magnam partem populi Judæorum ad te revocare non potui? Haec autem universa dicuntur, ut liberum hominis monstraret arbitrium I. Dei euim vocare est, et nostrum credere: nec statim si nos non credimus. impossibilis 2 Deus est: sed potentriam suam nostro arbitrio derelinquit ut justi voluntas praemium consequatur. Quia ergo noluerunt per ine in te credere, judiciun. meum apud te est, quod omnia fecerim quae eis facere debui, dicens in Evangelio: Ego te glorificavi super terram, opere completo quod dedisti mil,; ut facerem (Joan. XVII, 4); et iterum: Manifestavi nomen tuum hominibus. Et opus meum sive labor et dulor meus (hoc enim silulficat πόνος) in conspectu tuo est. Flevit euim et in Evangelio Jerusalem (Luc. xix), et in Psalmo ob iucreduloruin multitudinem quodammodo frustra passulu se esse dicit: Quœ utilitas in tanguine meo, dum descendo in corruptionem (Psal. XXIX10)? Et junia Hebraicum pendens in cruce loquitur: Longe a saluce mea, verba lamentationum mearum a (Psal.