# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20.47-58

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 20.47 to 20.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/20.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/20.47

CXXXVI, 1). Et qui Jerusalem instaurat, et Babylonem destruit. Dicit quoque Cyro regi Persarum, qui primus destruxit Babylonem atque Chaldæos: pastor meus ea, sive, ut Septuaginta transtulerunt, ut sapiat. Cujus differentiæ causa manifesta est. Verbum enim Hebraicum ROI si per RES litteram legamus (), intelligitur pastor meus; si per DALETH (), sciens vel intelligens meus, quarum similitudo parvo apice distinguitur, ac per hoc saepe confunditur. Scriptum est in EsdraC principio, quod ad edictum Cyri regis Persarum atque Medorum, populi Israel sit laxata captivitas, et remissi in Jerusalem, qui redire voluerunt sub Zorobabel filio Salathiel, et Jesu filio Josedec sacerdote magno. Huic enim Dominus inspiravit ut suain faceret voluntatem, et illius praecepta compleret. Signanterque addidit, gui dico Jerusa/em. ædificaberis, et templo, fundaberis. Sub Cyro eniin jussum cst ut aedificaretur Jerusalem et Templum, cujus tantum illo vivente jacta sunt fundamenta. Caeterum sub Dario, anno illius secundo, prophetantibus Aggæo et Zacharia, Templum ædificari coeptum est.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
