# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21-3

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21-3

(Vers. 20-22.) « Nec ponet ibi tentoria Arabs; nec pastores requiescent ibi: sed erunt ibi bestiæ, replebuntur donnus eorum draconibus, ei habitabunt ibi struthiones, et pilosi sahabunt ibi. Et respondebunt ululae in sedibus ejus, et Sirenae in delubris voluptatis. » In tantum Babylon vastata crit atque deserta, ut ne ad pascua quidein armentorum ut pecorum utilis sit. Non euim tendet ibi Arabs Saracenusquc tentoria, nec pastores post vestigia gregum fessi labore quiescent: s"d inter parietinas et augustias veterum ruinarum habitabunt SIIM (): quod soli LXX bestias transtulerunt: alii ipso nomine quod apud Hebræos fcriptum est, volentes genera daemonum intelligi vel phantasmata. Et replebuntur, inquit, domus, ut nos diximus, draconibus: ut Aquila transtulit, typhonibus, ut Symmachus ONIM () 1, ipsum verbum H ebraicum exprimens; LXX vero et Theodotio clamores, vel sonitus interpretati sunt. Quodque sequitur: Pilosi saltabunt ibi, vel incubones, vel satyros, vel silvestres quosdam homines, quos nonnulli Fatuos ficarios vocant *, aut dæmonum gencra intel igunt. Pro ululis quoque omnes ipsum verbum Hebraicum IIM () a, soli LXX onocentauros transtulerunt. Sirenæ autem THENNIM () vocantur, quas nos aut dæmones, aut monstra quælam, vel certe dracones magnos intrepretabmur 4, qui cristati sunt et volantes. Perqua: omnia vastitatis et solitudinis signa monstrantur: quod tanta sit depopulatio urbis quondam potentissimæ, ut præ multitudine dæmonum ac bestiarum nullus cain audeat pastorum, id est, deserti appetitor iurare. Didicimus a quodam fratre Elamita, qui de illis linibus cgredicus, nunc Hierosolymis vitam cxigit monachorum, venationes regias esse in Babylone, et omnis generis bestias murorum ejus tantum ambitu cOerceri '.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
