Latin
Book 8
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 12). «Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. »LXX: «Domine Deus noster, pacem da nobis: omnia enim reddidisti nobis. »Notandum quod postquam nobis opera nostra reddiderit, pacem daturus sit, et quomodo exponat causas, cur postulet pacem. Pro cunctis enim operibus quæ operati sunt super terram, dicunt se sustinuisse tormenta, et justum esse ut post supplicia atque cruciatus, misericordiam consequantur. Sive aliter: Quia venit mundi consummatio, et omnia quæ per prophetas locutus es, rebus expleta sunt, et reddidisti universa quæ pollicitus es, tribue nobis pacem, quæ exsuperat omnem sensum.