# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21-5

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/21-5

(Vers. Ii-I".) < Propterea hæc dicit Dominus Sancius Israel: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et tumultu: ei innixi estis super co: propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro escelso: quoniam subito dum non speratur veniet contritio ejus. Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritone pervalida: ét non invcuietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio: aut hauriatur parum aquæ de fovea 1. » Quia, inquit, supra dixistis: Cesset a facie nostra Sanctus hracl, sive ut LXX transtulerunt, auferte a nobis verbum Israel; idcirco haec dicit Dominus Sanctus Israel, et nolentibus vobis se ingerit, ut quem neglexistis commonentem, sentiatis punientem. Habuistis fiduciam in Ægyptiorum calumnia atque mendacio, et innixi estis super tumultu eorum, sive contradictione et superbia, ut Symmachus ct Theodotio interpretati sunt, propterea vertetur vobis hæc iniquitas sive peccauun, ut sitis quasi murus cadens subito civitatis firmssimæ ct captae, cujus repentina advenerit ruina, iia enim LXX transtulerunt. Et est sensus juxta Hebraicum: Quomodo interruptio muri altissimi qui longam traxit ruinam, difficile instaurari potest, et pristinum decorem icciperc: sic vobis veniet repentina contritio. Et ut alia utar similitudine: Sicut vas figuli, si confringatur contritione pervalida, ita comminuitur in frusta, ut vix parvula testa remaneat de fragmentis, in qua portetur igniculus, aut paululum aquæ de lacuna hauriatur et fovea; sic vos cuin icritis in i£gyptum, persequeute vos illue Nabuchodonosor, uSque ad internecionem peribitis. Ifæ retici quoque et omne dogma conTrarium veritati confidunt in calumnia atque mendacio, et mussitant juxta LXX contra Creatorem suum. Propterea irnpietatis eorum civitas destructur, qnam ædificavit Cain, cui veniet repentina perditio, cnm rapta fuerit ab ecclesiasticis viris, et ita destructa et comminuta, ut nibil in ea remaneat quod possit ignem emortuum reaccendere, et saltern coenosam, et parvularn aquam populis praebere sitientibus.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
