Latin
21.1 to 21.19
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21.1-2-19
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XX. —Vers. 1 seqq. )«Anno quo ingressus est Thartan in Azotum: cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et ccpisset eam: In tempore illo locuLUS est Dominus in manu Isaiæ filii Amos, dicens: Vade et solve saccum de lumbis tuis, et calciamenta tua tolle de pedibus tuis: et fecit sic, vadens nudus et discaleialus. Et dixit Dominus: sicut ambulavit servus meus isaias nudus et discalciatus, trium annorum signum et portentum eri super Ægyptum et super Æthiopiam. Sic minabit rex Assyriorutn captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, juvenum, et senum, nudam et discalciatam, discoopertis natibus ignominiam Ægypli. Et timebunt et confundentur ab Æthiopia spe sua, et ab Ægypto gloria sua. Et dicet habitator insulæ hujus ill die illa, Hæc erat spes nostra? Ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum? Et quomodo effugere poterimus nos? »Pro Thartan LXX Tanathan transtulerunt: et pro Sargon, Arna: quod quid interpretetur, scire uon possumus. Neque enim falsorum nominum falsas possumus etymologias fingere. Sum autem nomina non Hebræa, sed Assyria, e quibus sonare cognovimus Thartan, turrene dedit, vel superfluus, sive elongans. Sargon autem princeps horti. Hic rex Assyrius quem supra legimus sensum magnum, habet duces plurimos, quorum unus est Thartan, elatus in superbiam, et longe procedens ill seclere, et amplior cæteris: et mittitur ad impugnandam Azotum, quae Hebraice dicitur ASDOD 1, et interpretatur, ignis generationis; expugnatque dux re6is Assyrii eos qui generationi et libidini serviunt. Et pulchre rex Assyriorum Sargon, priuceps hortorum, dicitur voluptati et luxuriæ deditus. Denique et Achab rex Israel vineam Naboth vertere in honum cupiebat (III Reg. XXI), quod ille juxta leges tropologiæ intelligens, mori maluit quam acere, ne hæreditas paterna, et antiqua possessio in iMpii regis delicias verteretur.