Latin
21.1 to 21.24
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21.1-4-24
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XLV. —Verse i seqq.) «Hæc dicit Domninus Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas: ei portae MOM claudentur. Ego ante te ibo, ct gloriosos terrae humiliabo: portas æreas conteram, ct vectes ferreos confringam. Et dabo libi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus israel. Propter servum meum Jacob, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Dcus: accinxi te, et non cognovisti me. Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque tile nou est [Antea addebatur Deus]. Ego Dominus et non est alter. Formans lucem, et creans tenebras: iaciens pacem, et creans malum. Ego Domninus faciens omnia hæc. i Scio in hoc capitulo non solum Latinorum, sed Graecorum plurimos vehementer errare,existimantium scriptum esse; ,Sic dicit Dominus Christo meo, Domino; ut intelligatur, juxta illud quod alibi legimus: Pluit Dominus a Domino (Gen. xix, 24). Ei: Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 1). Neque enim Κυρίψ, quod Dominum sonat, sed Cyro dicitur, qui Hebraice appellatur CHORES (),regi Persarum, qui Babylonem Chaldaeosque superavit. Et junctis Medis, agitator bigae, id est cameli et asini, supra legitur. Iste appellatus est christus, id est, unctus Domini, quod erat insigne apud Hebraeos regiae potestatis, ut quomodo apud nos diadema et purpura solis imperatoribus datur: sic apud Hebraeos regnaturi perfundebantur unguento. Unde et Saul Christus Domini dicitur (I Reg. vt). Et in Psalmis legimus: Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari (Psal. civ, 15). Hujus dexteram apprehendit et tenuit, ut nullus fortitudini ejus valeret resistere.